- BELUS
- I.BELUSAssyriorum rex, Nini pater, a Sole ita dictus, qui Assyriorum linguâ Bel dictur. Huic virâ functo templum erexerunt Babylonii, divinisque eum honoribus prosequuti sunt. Vide infra.II.BELUSIuppiter dictus est, Saturni, h. e. Nimrodi sil. Nic. Lloydius; vel Nimrodus ipse, Morer. regnavitann. 55. aut potius Cham, fil. Noae, seu Menes, qui idem Hammon, Belus, Osiris, Adonis et ut docet Ioh. Marshamus Canone Chronico Sec. I. e quo reliqua de Belo emenda. Primus Rex, post diluvium, et confusionem linguarum. Regnate autem coepit Babylone, quam condidit in ora Euphratis, A. M. 1932. obiitque A. M. 1996. aetat. 65. Astronomiae inventor fuille dicitur. Eam ob rem ei lapillum dicârunt pretioium, quem Beli oculum vocant, quemque D. Cyrillus Arbelum nominat. Ex hominibus primus pro Deo habitus fuit. Iste namque Belus, prim um Chaldaeos instituit sacerdotes. Diodor. Sic. l. 3. Fuit pater Nini, quem uxor eius Semiramis, cum Zoroastrem Bactrianorum Regem vicisset, gloriâ et superbiâ nimis esferâ et elatâ, in Deorum numerum referri voluit, ut ait B. Hieronym. in Oseam. Hinc Idololatriae initium, saltem post diluvium, quamvis alii Sarug auctorem faciant. Euseb. in Chron. et l. 9. Praeparat. Euang. c. 4. Augustin. de Civ. Dei. l. 18. c. 2. 17. 21. Beda de 6. aetat. Torniel. et Saliaenus. Hunc autem Sidonii et Phoenices Baal vocârunt; vel Beel-semen, i. e. caeli dominum. Euseb. Praepar. Euang. l. 1. c. 7. Quare Ninus eius fil. in patris memoriam, statuam erigi iulsit, quam tandem aliquando Babylonii divinis honoribus coluerunt, in eoque idolo Daemon absconditus responsa dabat. Isidor. l. 8. et Theophylactus in Oseam: Sunt qui a Bcto Aegyptio, qui primus ei templum erexit, appellatum velint; in eo templo pulvinar erat, ad quod confugientes tuti erant. Eustath. ad Dionys. Perieg. Βῆλος ἠν βασιλὲυς Βαβυλῶνος, ἢ καὶ ὁ Ζὲυς αὐτός. Diodor. Sic. l. 2. Διὸς, ὃν καλοῦσιν οἱ Βαβυλώνιοι Βήλον. Hesych. Βῆλος, οὐρανὸς καὶ Ζὲυς Πο σειδῶνος υιός. Vide Ball, et Seldenum de Dus Syris Synt. 2. c. 1. Sacratissimus Assyriorum Deus Plinio l. 37. c. 10. dicitur; quem plerique Iovem esse volunt, unde Διὸς Βήλου ἱερὸν χαλκόπυλον, Iovis Beli templum aereas portas habens, apud Herodotum. Et ἔτι δὲΔιὸς ὂν καλοῦτιν οἱ Βαβυλώνιοι Βῆλον, Etiam Iovis, quem vocant Babylonii Belum, apud Diodor, Saturnum tamen alii esse aiunt; nonnulli et Martem, uti supra vidimus in voce Baal. Vide Salmas. ad Soim. p. 1235. ut et p. 1227. ubi Belitm Tyrium seu Phoenicium, item Assyrium, et Aegyptium quoque, eundem fuisse docet, Eidem gemma dicata Beli oculus dicta est, quod oculi speciem haberet, utpote quae albicans pupillam cingeret nigram e medio aureo fulgore lucentem; ut ait Plin. loc. cit. Sic aliae occurrunt gemmae, aegophthalmi, lycophthalmi etc. nomine, quod caprinum, lupinum oculum exprimere videantur, scil. vel figurâ vel luce. Vide infra in voce Oculi: sed de Belo plura et accutatiora omnino, apud Marshamum praefatum d. l.III.BELUSSyriae fluv. seu Phoeniciae, ubi primo compertum fuisse vitrum scribit Plin. l. 5. c. 19. Iosephus l. 2. de bello Iudaico, stadiis ait 2. a Ptolemaide distare, iuxta quem sepulchrum Memnonis, et vitrea in rotunda valle arena, quam venti ex circumdatis iugis convehunt, inexhaustâ saeculis vi, sed ante omnia mirabili naturâ mutandi alia quoque in vitrum quae attigerit metalla. E' palude Cendavia profluit, et Pagidam quoque vocari Plin. tradit. Vide infra. Ad eundem, Chalcidem Seleuciam sitam esie, monet Salmas. ad Solin. p. 619.IV.BELUSfil. Epaphi ex Libya, pater Aegypti et Danai.V.BELUSfluv. exiguus sed profundus, quem et Pagidam vocant, duobus a Ptolemaide stadiis distat. Qui e proximis montibus scaturiens, rotundam quandam centum cubitorum praeterlabitur vallem admiratione dignissimam: ubi primo compertum fuisse vitrum Plin. loc. cit. scribit: qui Locus mirabili quâdam naturâ tum ipsam arenam, tum alia quoque, quae susceperit, metalla, in vitrum mutat: mitabilius quoque illud videtur, quod iam conversae arenae in vitrum, quaecumque pars super margines loci ipsius fuerit iacta, in vulgarem arenam denuo convertitur. Est in tribu Aser.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.